Ciaccona a tre « Quemadmodum desiderat cervus » (BuxWV 92)
quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te Deus sitivit anima mea ad Deum fortem vivum quando veniam et parebo ante faciem Dei fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte dum dicitur mihi cotidie ubi est Deus tuus haec recordatus sum et effudi in me animam meam quoniam transibo in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exultationis et confessionis sonus epulantis quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deo quoniam confitebor illi salutare vultus mei Deus meus ad me ipsum anima mea conturbata est propterea memor ero tui de terra Iordanis et Hermoniim a monte modico abyssus ad abyssum invocat in voce cataractarum tuarum omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt in die mandavit Dominus misericordiam suam et nocte canticum eius apud me oratio Deo vitae meae dicam Deo susceptor meus es quare oblitus es mei quare contristatus incedo dum adfligit me inimicus dum confringuntur ossa mea exprobraverunt mihi qui tribulant me dum dicunt mihi per singulos dies ubi est Deus tuus quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam adhuc confitebor illi salutare vultus mei et Deus meus
Как олень стремится к источникам вод, так стремится душа моя к Тебе, Боже! Возжаждала душа моя к Тебе, Боже, источнику жизни. Когда приду и явлюсь лицу Твоему?..