Da pacem, Domine, in diebus nostris Quia non est alius Qui pugnet pro nobis Nisi tu Deus noster. Fiat pax in virtute tua: et abundantia in turribus tuis. Propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te: Da pacem, Domine, in diebus nostris. Propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi. Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem:et abundantia diligentibus te. Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.