iucundum mea vita mihi proponis amorem hunc nostrum inter nos perpetuumque fore. di magni. facite ut vere promittere possit. atque id sincere dicat et ex animo. ut liceat nobis tota perducere vita aeternnum hoc sanctae foedus amicitiae.
VII- O MEA LESBIA! DESINE DE QUOQUAM
O mea Lesbia! desine de quoquam quicquam bene uelle mereri. aut aliquem fieri posse putare pium. omnia sunt ingrata. nihil fecisse benigne est. immo etiam taedet. taedet. obestque magis. ut mihi quem nemo gravius nec acerbius urget quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit. omnia sunt ingrata.