Laetatus sum in his, quae dicta sunt mihi: In domum Domini íbimus. Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem; Jerusalem, quae aedificatur ut civitas, cuius participatio ejus in idipsum. Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini. Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David. Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem et abundantia diligentibus te. Fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis. Propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te. Propter domum Domini Dei mei quaesivi bona tibi, Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.