Invitatorium; Antipohna et Psalmus 'Regem cui omnia vivunt'
Invitatorium: Regem, cui omnia vivunt, Venite adoremus.
Et repetitur: Regem, cui omnia vivunt, Venite adoremus.
Psalmus 94: Venite exultemus Domino, iubilemus Deo salutari nostro: praeoccupemus faciem eius in confessione: et in psalmis iubilemus ei. Regem, cui omnia vivunt, Venite adoremus. Quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos: quoniam non repellet Dominus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terrae: et altitudines montium ipse conspicit. Venite adoremus. Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud: et aridam fundaverunt manus eius: venite adoremus, et procidamus ante Deum: ploremus coram Domino, qui fecit nos: quia ipse est Dominus Deus noster:nos autem populus eius, et oves pascuae eius. Regem, cui omnia vivunt, Venite adoremus. Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto: ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt, et viderunt opera mea. Venite adoremus. Quadraginta annis proximus fui generationi huic: et dixi, semper hi errant corde: ipsi vero non cognoverunt vias meas: quibus iuravi in ira mea, si introibunt in requiem meam. Regem, cui omnia vivunt, Venite Adoremus.
Requiem aeternam dona eis Domine: et lux perpetua luceat eis.
Venite adoremus. Regem, cui omnia vivunt, Venite adoremus