Гуру Песен Популярное
А Б В Г Д Е Ж З И К Л М Н О П Р С Т У Ф Х Ц Ч Ш Э Ю Я
# A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z

Dan Gibson's Solitudes - Adoro te devote ~ Проект «Земля-365» | Текст песни

Adoro te devote, latens Deitas,
quae sub his figuris vere latitas:
tibi se cor meum totum subicit,
quia te contemplans totum deficit.

Visus, tactus, gustus in te fallitur;
sed auditu solo tuto creditur.
Credo quidquid dixit Dei Filius:
nil hoc verbo veritatis verius.

In cruce latebat sola Deitas;
at hic latet simul et humanitas.
Ambo tamen credens atque confitens
peto quod petivit latro paenitens.

Plagas, sicut Thomas, non intueor;
Deum tamen meum te confiteor.
Fac me tibi semper magis credere,
in te spem habere, te diligere.

O memoriale mortis Domini,
Panis vivus vitam praestans homini,
praesta meae menti de te vivere,
et te illi semper dulce sapere.

Pie pellicane, Iesu Domine,
me immundum munda tuo sanguine,
cuius una stilla salvum facere
totum mundum quit ab omni scelere.

Iesu quem velatum nunc aspicio,
oro fiat illud, quod tam sitio:
ut, te revelata cernens facie,
visu sim beatus tuae gloriae.

Amen.

Другие названия этого текста
  • Dan Gibson's Solitudes - Adoro te devote (0)
  • Dan Gibson's Solitudes - Adoro te devote ~ Проект «Земля-365» (0)
  • Dan Gibson's Solitudes - Adoro te devote (0)
Статистика страницы на pesni.guru ▼
Просмотров сегодня: 1
Видео
Нет видео
-