Magníficat ánima mea Dóminum.
Et exultávit spíritus meus: in Deo salutári meo.
Quia respéxit humilitátem ancíllae suae:
Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fécit mihi mágna qui pótens est: et sánctum nómen eius.
Et misericórdia eius in progénies et progénies timéntibus eum.
Fécit poténtiam in bráchio suo: dispérsit supérbos mente cordis sui.
Depósuit poténtes de sede: et exaltávit húmiles.
Esuriéntes implévit bonis: et dívites dimísit inánes.
Suscépit Ísrael púerum suum: recordátus misericórdiae suae.
Sicut locútus est ad patres nostros: Ábraham, et sémini eius in saecula.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto,
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen.
Domenico Scarlatti еще тексты
Оценка текста
Статистика страницы на pesni.guru ▼
Просмотров сегодня: 2