Гуру Песен Популярное
А Б В Г Д Е Ж З И К Л М Н О П Р С Т У Ф Х Ц Ч Ш Э Ю Я
# A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z

Ensemble Labyrinthus - Scribere proposui | Текст песни

1 Scribere proposui de contemptu mundano,
Jam est hora surgere de sompno mortis vano,
Zizaniam spenere, sunpto virtutum grano.
Surge, surge, vigila, sempere esto paratus
2 Vita brevis breviter in brevi finietur
mors venit velociter quae neminem veretur
omnia mors perimit et nulli miseretur
Surge, surge, vigila, sempere esto paratus
3 Tela sic aranea presentis mundi vita
Labilis et flebilis, non est in tuto sita,
Labitur et flectitur nunc est exinanita.
Surge surge vigila, semper esto paratus.
4 Ubi sunt, qui ante nos in hoc mundo fuere?
Venies ad tumulos, si eos vis videre:
Cineres et vermes sunt, carnes computruere.
Surge, surge, vigila, semper esto paratus!
5 In hac vita nascitur vir omnis cum maerore
atque vita ducitur humana cum labore,
post extremum clauditur cum funeris dolore.
Surge, surge, vigila, semper esto paratus!
6 Si conversus fueris nunc quasi puer natus,
Et a tuis vitiis animo purgatus,
Tunc fruique poteris regno Dei beatus.
Surge surge vigila, semper esto paratus.


Ensemble Labyrinthus еще тексты


Видео
Нет видео
-
Оценка текста
Статистика страницы на pesni.guru ▼
Просмотров сегодня: 1