École Notre-Dame: Période romane (Messe de Jour de Noël). 1. Introït tropé «Puer natus est»
Gaudeamus hodie quia Deus descendit de celis et propter nos in terris. Puer natus est nobis quem prophete diu vaticinati sunt. Et Filius datus est nobis. Hunc a Patre iam novimus esse missum in mundum, cuius imperium super humerum eius et vocabitur nomen eius admirabilis Consiliarius, Deus fortis, Princeps pacis, magni consilii Angelus. Cantate Domino canticum novum, eya, die Domine, eya. Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Puer natus est nobis, et Filius datus est nobis, cuius imperium super humerum eius et vocabitur nomen eius magni consilii Angelus.
Vera Dei forma Patris hodie suscepit pro nostra salute formam humanam. Hoc iam psallite et ovantes canite. Glorietur Pater cum filio suo unigenito. Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto, sicut erat in principio et nunc et semper et in secula seculorum, amen.