Media vita in morte sumus Quem quærimus adjutorem nisi te, Domine? Qui pro peccatis nostris juste irasceris Sancte Deus, Sancte fortis, Sancte et misericors Salvator, Amaræ morti ne tradas nos.
Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace: Quia viderunt oculi mei salutare tuum Quod parasti ante faciem omnium populorum: Lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.
Ne projicias nos in tempore senectutis cum defecerit virtus nostra ne derelinquas nos domine Sancte Deus, Sancte fortis, Sancte et misericors Salvator, Amaræ morti ne tradas nos
Noli claudere aures tuas ad preces nostras Sancte fortis, Sancte et misericors Salvator, Amaræ morti ne tradas nos
Qui cognoscis occulta cordis parce peccatis nostris Sancte et misericors Salvator, Amaræ morti ne tradas nos.