Гуру Песен Популярное
А Б В Г Д Е Ж З И К Л М Н О П Р С Т У Ф Х Ц Ч Ш Э Ю Я
# A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z

Estampie - 1994 - Ludus Danielis - Ad honorem tui christi | Текст песни

Ad honorem tui Christe,
Danielis ludus iste
in Belvaco est inventus,
et invenit hunc juventus

Astra tenenti cuncti potenti
turba virilis et puerilis
contio plaudit.

Nam Danielem multa fidelem
et subiisse atque tulisse
firmiter audit.

Convocat ad se rex sapientes
gramata dextre qui sibi dicant
enucleantes.

Que Quia scribae non potuere
solvere, regi ilico muti
conticuere.

Sed Danieli scripta legenti
mox patuere que prius illis
clausa fuere.

Quem quia vidit prevaluisse
Balthazar illis fertur in aula
preposuisse.

Causa reperta non satis apta
destinat illum ore leonum
dilacerandum

Sed, Deus, illos ante malignos
in Danielem tunc voluisti
esse benignos.

Huic quoque panis, ne sit inanis,
mittitur ad te prepete vate
prandia dante.

Rex in eternum vive !

Другие названия этого текста
  • Estampie - Ad Honorem Tui Christi (1)
  • Estampie - 1994 - Ludus Danielis - Ad honorem tui christi (0)
Статистика страницы на pesni.guru ▼
Просмотров сегодня: 1
Видео
Нет видео
-