Ave, generosa,
gloriosa,
et intacta puella;
tu, pupilla castitatis,
tu, materia sanctitatis,
que Deo placuit!
Nam hec superna infusio
in te fuit,
quod supernum verbum
in te carnem induit.
Tu, candidum lilium,
quod Deus ante omnem creaturam
inspexit.
O pulcherrima
et dulcissima;
quam valde Deus in the delectabatur!
Cum amplexione caloris sui
in te posuit ita quod filius eius
de te lactatus est.
Venter enim tuus
gausium habuit,
com omnis celestis symphonia
de te sonuit,
quia, virgo, filium Dei portasti,
ubi castitas tua in Deo claruit.
Viscera tua gaudium habuerunt,
sicut gramen super quod ros cadit
cum ei viriditatem infudit;
ut et in te factum est,
o mater omnis gaudii.
Nunc omnis Ecclesia
in gaudio rutilet
ac in symphonia sonet
propter dulcissimam virginem
et laudibilem Mariam
Dei genitricem. Amen.
-->
Estampie еще тексты
Оценка текста
Статистика страницы на pesni.guru ▼
Просмотров сегодня: 2