"Радуйся, о мати Польша" (O ciesz się, Matko-Polsko). Польский религиозный гимн 13 века, написанный на латыни поэтом Винцентом из Кельц (Wincentego z Kielc) в честь святого Станислава (Stanisław ze Szczepanowa)
Gaude, mater Polonia, prole fecunda nobili. Summi Regis magnalia laude frequenta vigili. Cuius benigna gratia Stanislai Pontificis passionis insignia signis fulgent mirificis. Hic certans pro iustitia, Regis non cedit furiae: Regis Stat pro plebis iniuria Christi miles in acie. Tyranni truculentiam, Qui dum constanter arguit, Martyrii victoriam Membratim caesus meruit. Novum pandit miraculum Splendor in sancto ceritus, Redintegrat corpusculum Sparsum caelestis medicus. Sic Stanislaus pontifex Transit ad caeli curiam, Ut apud Deum opifex Nobis imploret veniam. Poscentes eius merita, Salutis dona referunt: Morte praeventi subita Ad vitae potum redeunt. Cuius ad tactum anuli Morbi fugantur turgidi: Ad locum sancti tumuli Multi curantur languidi. Surdis auditus redditur, Claudis gressus officum, Mutorum lingua solvitur Et fugatur daemonium. Ergo, felix Cracovia, Sacro dotata corpore Deum, qui fecit omnia, Benedic omni tempore. Sit Trinitati gloria, Laus, honor, iubilatio: De Martyris victoria Sit nobis exsultatio. Amen