1. Gaudeamus igitur,
Juvenes dum sumus!
Post jucundam juventutem,
Post molestam senectutem
Nos habebit humus.
2. Ubi sunt, qui ante nos
In mundo fuere?
Vadite ad inferos,
Transite ad superos,
Ubi jam videre.
3. Vita nostra brevis est,
Brevi finienur.
Venit mors velociter,
Rapit nos atrociter,
Nemini parcetur.
4. Vivat Academia!
Vivant professores!
Vivat membrum quodlibet,
Vivant membra quaelibet,
Semper sint in flore!
5. Vivant omnes virgines,
Graciles, formosae,
Vivant et mulieres
Tenerae, amabiles,
Bonae, labriosae!
6. Vivat et res publicf
Et qui illam regunt!
Vivat nostra civitas,
Maecenatum caritas,
Qui nos hic protegunt!
7. Pereat tristitia,
Pereant dolores!
Pereat diabolus,
Quivis antiburschius
Atque irrisores!
Gaudeamus еще тексты
Оценка текста
Статистика страницы на pesni.guru ▼
Просмотров сегодня: 2