Гимн студенческого братства (Vivat Academia! Vivant Professores!...)
Gaudeamus igitur, Juvenes dum sumus! Post jucundam juventutem, Post molestam senectutem Nos habebit humus. (bis) Ubi sunt qui ante nos In mundo fuere? Vadite ad superos Transite ad inferos, Ubi jam fuere. (bis) Vita nostra brevis est, Brevi finietur; Venit mors velociter, Rapit nos atrociter, Nemini parcetur. (bis) Vivat Academia, Vivant professores! Vivat membrum quodlibet, Vivant membra quaelibet Semper sint in flore! (bis) Vivant omnes virgines, Faciles, formosae! Vivant et mulieres Tenerae, amabiles , Bonae, laboriosae! (bis) Vivat et Respublica Et qui illam regit! Vivat nostra civitas, Maecenatum caritas, Quae nos hic protegit! (bis) Pereat tristitia, Pereant osores, Pereat diabolus, Quivis antiburschius Atque irrisores! (bis)