Text TRIPLUM Vos, quid admiramini. virgines, si virgini pre ceteris eligende dignati fuerimus nubere? dum nupsimus tamquam valde diligende:
Ista pulcra spetie. humilis manerie ac opere virtuosa; turpis vestrum altera. ausu numis aspera. necnon virtutes exosa.
Ista lux, vos nubila ista velox aquila. vos, colubres gradientes! Ista super ethera regnat, vos in misera valle languetis egentes.
Ista virgo regia dulcis est amasia. mea sponsaque pia; rex ego sum, hec regina! Quid tanta referimus? - nos qui cuncta novimus dignam preelegimus et ut rosam hanc pre spina.
Surgite vos igitur (quia tempus labitur et mors nos persequitur) - huic servite, hanc vocate! quod si neglixeritis. illam non videbitis gloriam quam cupitis. vos eya properate!
MOTETUS "Gratissima virginis species. quam decorat carnis mundicies. usque centrum placasti intima mei cordis plaga dulcissima."
"Intra stillans amoris spiritum nescientem pectoris exitum. gratissime, simili vulnere peperisti mundum me ledere."
"O regina, tuum amplectere astringendo pectus cum ubere (........................)."
"O rex regum, oculum oculo et os ori iunge pro osculo. ac inspira verbum in labia quo recepto fiat caro dia."