Гуру Песен Популярное
А Б В Г Д Е Ж З И К Л М Н О П Р С Т У Ф Х Ц Ч Ш Э Ю Я
# A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z

Gregorian Chants - Salve Festa Dies (Benedictine Monks of the Abbey of Saint-Maurice & Saint-Maur, Clervaux), 1960 | Текст песни

Salve, festa dies, toto venerabilis aevo. qua deus infernum vicit et astra tenet

1. Ecce renascentis testatur gratia mundi omnia cum domino dona redisse suo.

2. Namque triumphanti post tristia Tartara Christo undique fronde nemus, gramina flore favent.

3. Legibus inferni oppressis super astra meantem laudant rite deum lux polus arva fretum.

4. Qui crucifixus erat, deus ecce per omnia regnat, dantque creatori cuncta creata precem. salve, festa dies.

5. Christe salus rerum, bone conditor atque redemptor, unica progenies ex deitate patris.

6. Qui genus humanum cernens mersisse profundo, ut hominem eriperes es quoque factus homo

7. Nec voluisti etenim tantum te corpore nasci, sed caro quae nasci, pertulit atque mori

8. Fexequias pateris vitae auctor et orbis, intras mortis iter dando salutis opem.

9. Tristia cesserunt infernae vincula legis expavitque chaos luminis ore premi.

10. Depereunt tenebrae Christi fulgore fugatae et tetrae noctis pallia crassa cadunt.

11. Pollicitam sed redde fidem, precor, alma potestas: tertia lux rediit, surge, sepulte meus.

12. Non decet. ut humili tumulo tua membra tegantur, neu pretium mundi vilia saxa premant.

13. Lintea, precor, sudaria linque sepulchro: tu satis es nobis et sine te nihil est.

14. Solvecatenatas inferni carceris umbras et revoca sursum quidquid ad ima ruit.

15. Redde tuam faciem, videant ut saecula lumen, redde diem qui nos te moriente fugit.

16. Sed plane inplesti remeans, pie victor, ad orbem: Tartara pressa iacent nec sua iura tenent.

17. Inferus insaturabiliter cava gruttura pandens, qui rapuit semper, fit tua praeda, deus.

18. Evomit absorptam trepide fera belua plebem et de fauce lupi subtrahit agrnus oves.

19. Rex sacer, ecce tui radiat pars magna triumphi, cum puras animas sancta lavacra beant

20. Candidus egreditur nitidis exercitus undis atque vetus vitium purgat in amne novo.

21. Fulgentes animas vestis quoque candida signat et grege de niveo gaudia pastor habet.

Gregorian Chants еще тексты


Видео
Нет видео
-
Оценка текста
Статистика страницы на pesni.guru ▼
Просмотров сегодня: 1