Гуру Песен Популярное
А Б В Г Д Е Ж З И К Л М Н О П Р С Т У Ф Х Ц Ч Ш Э Ю Я
# A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z

grigorian - te deum | Текст песни

Pesni.guru - сайт для Гуру

Гимн св. Амвросию Медиоланскому. IV или V век

Te Deum laudamus:
te Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem
omnis terra veneratur.
Tibi omnes Angeli;
tibi caeli et universae Potestates;
Tibi Cherubim et Seraphim
incessabili voce proclamant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus
Deus Sabaoth.
Pleni sunt caeli et terra
maiestatis gloriae tuae.
Te gloriosus Apostolorum chorus,
Te Prophetarum laudabilis numerus,
Te Martyrum candidatus laudat exercitus.
Te per orbem terrarum
sancta confitetur Ecclesia,
Patrem immensae maiestatis:
Venerandum tuum verum et unicum Filium;
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.

Tu Rex gloriae, Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu ad liberandum suscepturus hominem,
non horruisti Virginis uterum.
Tu, devicto mortis aculeo, aperuisti
credentibus regna caelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris.
Iudex crederis esse venturus.
Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni:
quos pretioso sanguine redemisti.
Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari.

Salvum fac populum tuum,
Domine, et benedic hereditati tuae.
Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.
Per singulos dies benedicimus te;
Et laudamus Nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.
Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire.
Miserere nostri domine, miserere nostri.
Fiat misericordia tua,
Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.
In te, Domine, speravi:
non confundar in aeternum.


Другие названия этого текста
  • Григорианский хорал - Te Deum (2)
  • St. Ambrose - Te Deum (0)
  • grigorian - te deum (0)
  • Endorphine - Te Deum (0)
  • Schola Gregoriana мз Австрии или Германии - Te Deum (0)
  • Gregorian choir - Te Deum (0)
  • Cantus Gregorianus - Te Deum (0)
  • Средневековье. Григорианский хорал - Te Deum (0)
  • Грегорианский хорал - Te Deum (0)
  • Gregorian chant - Te Deum (0)
Статистика страницы на pesni.guru ▼
Просмотров сегодня: 1
Видео
  • Gregorian chant - Te Deum Gregorian chant - Te Deum
    Le Te Deum en chant grégorien par la Schola Bellarmina, extrait du volume 13 de l'intégrale ...
  • Te Deum Laudamus - Catholic Gregorian Chant ... Te Deum Laudamus - Catholic Gregorian Chant ...
    One of the most famous hymns of worship to the Lord God, to whom we owe all our love and ...
  • Te Deum - Simplex - Gregorian Chant Te Deum - Simplex - Gregorian Chant
    Te Deum - Simplex - Gregorian Chant ... The 'Te Deum' simple tone found in the ...
  • te deum laudamus gregorian te deum laudamus gregorian
    Het Herenkoor van Vasse zingt elk oudjaar ter afsluiting Te Deum Laudamus.
  • Gregorian Chant-Te Deum Laudamus Gregorian Chant-Te Deum Laudamus
    Te Deum Laudamus: te Dominum confitemur. Te aeternum patrem, omnis terra ...
  • Te Deum laudamus, Gregoriano, T. Simplex ... Te Deum laudamus, Gregoriano, T. Simplex ...
    Visione spartito Te Deum laudamus, Gregoriano, T. Simplex; SCHOLA GREGORIANA ...