Christe, qui lux / Veni, creator / Tribulatio (M21)
Christe, qui lux es et dies Fideliumque requies Nos visita. Tu furoris temperies Tu dulcoris planities Nunc excita. Posse tuum precipita Depredentes qui nos ita Vituperant. Sicut per te fuit vita Patribus nostris reddita, Qui tunc erant Nec tueri se poterant, Sed ad te reclamaverant, Deus fortis, Sie cave, ne nos atterant Qui nos in guerris lacerant Nunc subortis, Et adire nexu mortis, Cuius sumus jam in portis, Nos protegas. Gentem serves tue sortis, Tui fratris ac consortis Causam regas Qui malos a te segregas Nec justis opem denegas, Legis lator. Proditores nunc detegas Horumque visum contegas, Consolator, Danielis visitator Puerorumque salvator In fornace, Per abacuth confortator. Sis pro nobis preliator Et dimittas nos in pace.
Veni, creator spiritus Flentium audi gemitus, Quos nequiter gens misera Destruit; veni, prospera. Jam nostra virtus deficit Nec os humanum sufficit Ad narrandum obprobria Que nobis dant vecordia, Diviso, cupiditas Fideliumque raritas, Unde flentes ignoramus Quid agere debeamus. Circumdant nos inimici, Sed et nostri domestici Conversi sunt in predones: Leopardi et leones, Lupi, milvi et aquile Rapiunt omne reptile. Consumunt nos carbunculi, Ad te nostri sunt oculi: Perde gentem hanc rapacem, Jhesu, redemptor seculi, Et da nobis [tuam] pacem.