Credo in unum Deum. Patrem Omnipotem Factorem Celi et terre Visibilium omnium Et invisibilium. Et in unum Dominum Ihesum Christum Filium Dei unigenitum Et ex patre natum Ante omnia Secula. Deum de Deo lumen de lumine Deum verum de Deo vero Genitum non factum Consubstantialem patri Per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines Et propter nostram salutem Descendit de celis Et incarnatus est de spiritu sancto Ex Maria virgine Et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis Sub pontio pylato Passus et sepultus est Et resurrexit Tertia die Secundum scripturas Et ascendit in celum Sedet ad dexteram patris. Et iterum venturus est cum gloria Iudicare vivos et mortuos Cuius regni non erit finis. Et in spiritum sanctum Dominum Et vivificantem Qui ex patre filioque procedit Qui cum patre et filio Simul adoratur et conglorificatur Qui locutus est per prophetas. Et unam sanctam catholicam Et apostolicam ecclesiam Confiteor Unum baptisma In remissionem peccatorum. Et expecto resurrectionem Mortuorum Et vitam venturi Seculi. Amen.