Tu qui gregem tuum ducis, Opera fac veri ducis, Nam ducere et non duci, Hoc competit vero duci. Dux prudentium consilio Ducat nec sit in ottio Debetque dux anteire, Ductus autem obedire; Sed si ductor nescit iter, Ambo pereunt leviter. Nam ambulat absque luce Qui ducitur ceco duce, Sed qui habet verum ducem Omni hora habet lucem, Et ille bene ducitur Qui a nullo seducitur. Unde qui ducum ductor es, Contere nunc seductores, Et taliter nos deducas, Ut ad pacem nos perducas.
Plange regni republica! Tua gens ut scismatica Desolatur; Nam pars eius est iniqua Et altera sophistica Reputatur. De te mondo non curatur, Inimicis locus datur Franduletur, Tui status deturpatur; Sua virtus augmentatur Nunc potentur. Te rexerunt imprudenter, Licet forte innocenter Tui cari. Sed amodo congaudenter Te facient et potenter, Deo dante, dominari.