Ecce anus in mediis Sedens annosa puellis Sacra facit Tacitae Nec tamen illa tacet Et digitis tria tura tribus Sub limine ponit. Qua brevis occultum Mus sibi fecit iter.
Tunc cantata ligat Cum fusco licia plumbo Et septem nigras versat In ore fabas. Quodque pice adstrinxit, Quod acu traiecit aena. Obsutum maenae torret In igne caput.
Vina quoque instillat Vini quodcumque relictum est Aut ipsa aut comites Plus tamen ipsa bibit. « Hostiles linguas inimicaque Vinximus ora.