Audi pontus, audi tellus – Anonymous (Las Huelgas)
Hymn: Audi tellus, audi magni maris limbus (Montpellier, B.M., lat. 6, fol. 1v):
Audi, tellus ; audi magni maris limbus ; Audi homo; audi omne, quod vivit sub sole: Veniet, prope est, dies irae supremae, dies invisa, dies amara, qua solum fugiet, sol erubescet luna mutabitur, dies nigrescet, sidera super terram cadent.
Bene fundata hactenus mansit terra; Tunc vacillabit velut maris unda. Non erit civitas, non castella, non turres in quibus vana nunc spes exsultat. Siccabuntur flumina, mare non erit, chaos immane, os denudabit, Tartarus horrens hiabit.
Heu, miseri, ...
Dies illa tam amara, tam tremenda, Dies illa dira nuntiabit signa : Rugient maria sicut leo in silva; Littori nova mandabunt proelia; Commeatus navium ibunt in interitum; Non transmarinae quaerentur merces; Cis pontum et citra lues.
Heu, miseri, ...
Erunt signa in sole et luna et stellis; Gentium pressura in terris, surget gens In gentem et regnum contra regnum, et terrae motus magni per loca; Pestilentiae et fames, de caelo terrores, bella et lites, vix ulla fides;