Гуру Песен Популярное
А Б В Г Д Е Ж З И К Л М Н О П Р С Т У Ф Х Ц Ч Ш Э Ю Я
# A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z

Hildegard von Bingen - Sequence: O ignis spiritus paracliti / Vision 2: Wisdom and her sisters I - Vidi etiam / Vision 2: Wisdom and her sisters II - Prima autem (Anonymous 4), 2004 | Текст песни

O ignis spiritus paracliti,
vita vite omnis creature,
sanctus es vivificando formas.

Sanctus es unguendo
periculose fractos,
sanctus es tergendo
fetida vulnera.

O spiraculum sanctitatis,
o ignis caritatis,
o dulcis gustus in pectoribus
et infusio cordium
in bono odore virtutum.

O fons purissime,
in quo consideratur
quod Deus alienos colligit
et perditos requirit.

O lorica vite
et spes compaginis membrorum omnium
et o cingulum honestatis:
salva beatos.

Custodi eos qui carcerati sunt
ab inimico,
et solve ligatos
quos divina vis salvare vult.

O iter fortissimum
quo penetravit omnia
in altissimis et in terrenis
et in omnibus abyssis
tu omnes componis et colligis.

De te nubes fluunt, ether volat,
lapides humorem habent,
aque rivulos educunt,
et terra viriditatem sudat.

Tu etiam semper educis doctos
per inspirationem sapiente
letificos.

Unde laus tibi sit,
qui es sonus laudis
et gaudium vite,
spes et honor fortissimus
dans premia lucis.

Hildegard von Bingen еще тексты


Другие названия этого текста
  • Hildegard Von Bingen - O ignis spiritus Paracliti (0)
  • Hildegard von Bingen - Sequence: O ignis spiritus paracliti / Vision 2: Wisdom and her sisters I - Vidi etiam / Vision 2: Wisdom and her sisters II - Prima autem (Anonymous 4), 2004 (0)
Видео
Нет видео
-
Оценка текста
Статистика страницы на pesni.guru ▼
Просмотров сегодня: 2