[2.1] Et Angelo Ephesi Ecclessiae scribe: Haec dicit, qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum.
[2.2] Scio opera tua, et laborem, et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos: et tentasti eos, qui se dicunt Apostolos esse, et non sunt: et investi eos mendaces:
[2.3] et pateintiam habes, et sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti.
[2.4] Sed habeo adversum te, quod charitatem tuam primam reliquisti.
[2.7] Qui habet aurem, audat quid Spiritus dicat Ecclesiis. Vincenti dabo endere de ligno vitae, quod est in Paradiso Dei mei.
[2.8] Et Angelo Smyrnae Ecclesiae scribe: Haec dicit primus, et novissimus, qui fuit mortuus, et vivit:
[2.9] Scio tribulationem tuam, et paupertatem tuam, sed dives es: et blasphemaris ab his, qui se dicunt Iudaeos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanae.
[2.11] Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis: Qui vicerit, non laedetur a morte secunda.
[2.13] Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanae: et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam. Et in diebus illis Antipas testis meus fidelis, qui occisus est apud vos, ubi Satanas habitat.