O tu, qui servas armis ista moenia, Noli dormire, moneo, sed vigila. Dum Hector vigil extitit in Troja, Non eam cepit fraudolenta Graecia. Prima quiete dormiente Troja, Laxavit Sinon fallax claustra perfida. (Per funem lapsa occultata agmina Invadunt urbem, et incendunt Pergama.) Vigili voce, avis anser candida Fugavit Gallos ex Arce Romulea; Pro qua virtute facta est argentea, Et a Romanis adorata ut Dea. Nos adoremus celsa Christi numina, Illi canora demus nostra jubila. Illius magna fisi sub custodia, Haec vigilantes jubilemus carmina. Divina, Mundi Rex Christe, custodia Sub tua serva haec castra vigilia. Tu murus tuis sis inexpugnabilis, Sis inimicis hostis tu terribilis. Te vigilante, nulla nocet fortia, Qui cuncta fugas procul arma bellica. Tu cinge haec nostra, Christe, munimina, Defendens ea tua forti lancea. Sancta Maria Mater Christi splendida, Haec cum Johanne, Theotocos, impetra: Quorum hic sancta veneramur pignora, Et quibus ista sunt sacrata numina (forse moenia) Quo duce victrix est in bello dextera, Et sine ipso nihil valent jacula. Fortis juventus, virtus audax, bellica, Vestra per muros audiantur carmina: Et sit in armis alterna vigilia, Ne fraus hostilis haec invadat moenia. Resultet Echo comes: eja vigila. Per muros eja dicat Echo, vigila!