O filii et filiae,
Rex caelestis, Rex gloriae,
Morte surrexit hodie, alleluia.
Alleluia, alleluia, alleluia.
Et mane prima sabbati,
Ad ostium monumenti
Accesserunt discipuli, alleluia. Alleluia…
Et Maria Magdalene,
Et Iacobi, et Salome,
Venerunt corpus ungere, alleluia. Alleluia…
In albis sedens Angelus
Praedixit mulieribus:
In Galilaea est Dominus, alleluia. Alleluia…
Et Ioannes Apostolus
Cucurrit Petro citius,
Monumento venit prius, alleluia. Alleluia…
Discipulis adstantibus,
In medio stetit Christus,
Dicent: Pax vobis omnibus, alleluia. Alleluia…
Ut intellexit Didymus
Quia surrexerat Iesus,
Remansit fere dubius, alleluia. Alleluia…
Vide Thoma, vide latus,
Vide pedes, vide manus,
Noli esse incredulus, alleluia. Alleluia…
Quando Thomas Christi latus,
Pedes vidit atque manus,
Dixit: Tu es Deus meus, alleluia. Alleluia…
Beati qui non viderunt,
Et firmiter crediderunt,
Vitam aeternam habebunt, alleluia. Alleluia…
In hoc festo sanctissimo
Sit laus et iubilatio,
Benedicamus Domino, alleluia. Alleluia…
De quibus nos humillimas,
Devotas atque debitas
Deo dicamus gratias, alleluia. Alleluia…
Latin еще тексты
Другие названия этого текста
- Latin - Alleluia, O Filii et Filiae (1)
- Cantori Gregoriani - Alleluia, O Filii et Filiae (0)
- Schola Gregoriana Hispana, Francisco Javier Lara - O filii et filiae (Ritmo, Modo I) (0)
Оценка текста
Статистика страницы на pesni.guru ▼
Просмотров сегодня: 1