Dies irae, dies illa Solvet saeclum in favilla Teste David cum Sybilla Quantus tremor est futurus Quando iudex est venturus Cunta stricte discussurus
Tuba mirum spargens sonum Per sepulca regionum Coget omnes ante thronum Mors stupebit et natura Cum resurget creatura Iudicanti responsura Liber scriptus proferetur In quo totum continetur Unde mundus iudicetur Iudex ergo cum sedebit Quidquid latet apparebit Nil inultum remanebit Quid sum miser tunc dicturus Quem patronum rogaturus Cum vix iustus sit securus?
Rex tremendae majestatis Qui salvandos salvas gratis , Salva me, fons pietatis
Recordare, Jesu pie Quod sum causa tuae viae Ne me perdas illa die Klesls, hledaje mne, znaven, Redemisti crucem passus Tantus labor non sit cassus Iuste iudex ultionis Donum fac remissionis Ante diem rationis Ingemisco tamquam reus Culpa rubet vultus meus Supplicanti parce, Qui Mariam absolvisti Et latronem exaudisti Mihi quoque spem dedisti Preces meae non sunt dignae Sed tu, bonus, fac benigne Ne perreni cremer igne Inter oves locum praesta Et ab haedis me sequestra Statuens in parte dextra
Confutatis maledictis Flammis acribus addictis Voca me cum benedictis Oro supplex et acclinis Cor contritum quasi cinis Gere curam mei finis
Lacrimosa dies illa Qua resurget ex favilla Iudicandus homo reus Huic ergo parce Deus Pie Jesu Domine Dona eis requiem. Amen