Axe Phebus aureo celsiora lustrat et nitore roseo radios illustrat. Venustata Cybele facie florente florem nato Semele dat Phebo favente. Aurarum suavium gratia iuvante sonat nemus avium voce modulante. Philomena querule Terea retractat, dum canendo merule carmina coaptat. Iam Dionea leta chorea sedulo resonat cantibus horum, Iamque Dione iocis, agone relevat, cruciat corda suorum. Me quoque subtrahit illa sopori invigilareque cogit amori. Tela Cupidinis aurea gesto, igne cremantia corda molesto. Quod michi datur, expaveo, quodque negatur, hoc aveo mente severa. Que michi cedit, hanc caveo; que non obedit, huic faveo sumque re vera Infelix, seu peream seu relever per eam. que cupit, hanc fugio, que fugit, hanc cupio; plus renuo debitum, plus feror in vetitum; plus licet illibitum, plus libet illicitum. O metuenda Dione decreta! o fugienda venena secreta, fraude verenda doloque repleta, Docta furoris in estu punire, quos dat amoris amara subire, plena livoris urentis et ire! Hinc michi metus abundat, hinc ora fletus inundat, Hinc michi pallor in ore est, quia fallor amore.