Sanctorum meritis inclita gaudia
Pangamus socii gestaque fortia
Nam gliscit animus promere cantibus
Victorum genus optimum.
[Hi pro te furias atque ferotia
Calcarunt hominum saevaque verbera,
Cessit his lacerans fortiter ungula
Nec carpsit penetralia.]
Quae vox, quae poterit lingua retexere,
Quae tu martiribus munera preparas?
Rubri nam fluido sanguine laureis
Ditantur bene fulgidis.
Te summa Deitas unaque poscimus
Ut culpas abluas, nexia subtrahas,
Des pacem famulis nos quoque gloriam
Per cuncta tibi saecula. Amen.
Monteverdi еще тексты
Оценка текста
Статистика страницы на pesni.guru ▼
Просмотров сегодня: 2