Гуру Песен Популярное
А Б В Г Д Е Ж З И К Л М Н О П Р С Т У Ф Х Ц Ч Ш Э Ю Я
# A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z

Mozart Wolfgang Amadeus - Requiem (Dies Irae или Судный День) | Текст песни

Dies irae, dies illa
Solvet saeclum in favilla
Teste David cum Sibylla.

Quantus tremor est futurus,
Quando judex ets venturus
Cuncta stricte discussurus.

Tuba mirum spargens sonum
Per sepulcra regionum
Coget omnes ante thronum.

Mors stupebit et natura,
Cum resurget creatura
Judicanti responsura.

Liber scriptus proferetur
In quo totum confinetur,
Unde mundus judicetur.

Judex ergo cum sedebit,
Quidquid latet apparebit,
Nil inultum remanebit.

Quid sum miser tunc dicturus,
Quem patronum rogaturus,
Cum vix justus nit securus?

Rex tremendae maestatis,
Qui salvandos salvas gratis,
Salva me, fons pietatis.

Recordare, Jesu pie,
Quod sum causa tuae viae,
Ne me perdas illa die.

Quaerens me sedisti lassus,
Redemisti crucem passus,
Tantus labor non sit cassus.

Juste judex ultionis,
Donum fac remissionis
Ante diem rationis.

Ingemisco tanquam reus,
Culpa rubet vultus meus,
Suuplicanti parce, Deus.

Qui Mariam absolvisti,
Et latronem exsaudisti,
Mihi quoque spem dedisti.

Preces meae non sunt dignae,
Sed Tu bonus fac benigne,
Ne perenni cremer igne.

Inter oves locum praesta
Et ab haedis me sequestra,
Statuens in parte dextra.

Confutatis maledictis
Flammis acribus addictis
Voca me cum benedictis.

Oro supplex et acclinis,
Cor contritum quasi cinis
Gere curam mei finis.

Lacrymosa dies illa,
Qua resurget ex lavilla.
Judicandus homo reus,
Huicergo parce, Deus.
Pie Jesu Domine,
Dona eis requiem. Amen.

Статистика страницы на pesni.guru ▼
Просмотров сегодня: 1
Видео
Нет видео
-