ca. 1170 Gualterius de Castillione(ca. 1135 - ca. 1179)
Licet eger cum egrotis et ignotus cum ignotis fungar tamen vice cotis, ius usurpans sacerdotis. flete, Sion filie! presides ecclesie imitantur hodie Christum a remotis. Si privata degens vita vel sacerdos vel levita sibi dari vult petita, hac incedit via trita: previa fit pactio Simonis auspicio, cui succedit datio: sic fit Giezita. Iacet ordo clericalis in respectu laicalis, sponsa Christi fit mercalis, generosa generalis; veneunt altaria, venit eucharistia, cum sit nugatoria gratia venalis. Donum Dei non donatur, nisi gratis conferatur; quod qui vendit vel mercatur, lepra Syri vulneratur. quem sic ambit ambitus, idolorum servitus, templo sancti Spiritus non compaginatur. Si quis tenet hunc tenorem, frustra dicit se pastorem nec se regit ut rectorem, renum mersus in ardorem. hec est enim alia sanguisuge filia, quam venalis curia duxit in uxorem. In diebus iuventutis timent annos senectutis, ne fortuna destitutis desit eis splendor cutis. et dum querunt medium, vergunt in contrarium; fallit enim vitium specie virtutis. Ut iam loquar inamenum: sanctum chrisma datur venum, iuvenantur corda senum nec refrenant motus renum. senes et decrepiti quasi modo geniti nectaris illiciti Ergo nemo vivit purus, castitatis perit murus, commendatur Epicurus nec spectatur moriturus. grata sunt convivia; auro vel pecunia cuncta facit pervia pontifex futurus.