[excerpted from "De rerum natura" by Titus Lucretius Carus]
Omnis ut est per se natura Duabus constitit in rebus Nam corpora sunt inane Haec in quo sita sunt et qua diversa moventur
Nam quacumque vacat spatium Quod inane vocamus corpus ea non est Qua cumque tenet se corpus Ea vacuum nequaquam constat inane
Corpora sunt porro partim primordia rerum Partim concilio quae constant principiorum Nec tamen undique corporea stipata tenentur omnia natura
Namque est in rebus inane
Sunt igitur solida primordia simplicitate Quae minimis stipata cohaerent partibus arte
Non ex illorum conventu concilitata Sed magis aeterna pollentia simplicitate Unde neque avelli quicquam neque deminui iam concedit Natura reservans semina rebus
Omne quod est nulla regione finitum est Namque extremum debeat habere Nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum Non habet extremum caret ergo fine modoque