Iamqu(e) opus exegi, /quod nec Iovis ira nec ignis nec poterit ferrum /nec edax abolere vetustas. cum volet, illa dies, /quae nil nisi corporis huius ius habet, incerti spatium mihi finiat aevi: parte tamen meliore /mei super alta perennis astra ferar, nomenqu(e) erit /indelebile nostrum, quaque patet domitis /Romana potentia terris, ore legar populi, /perqu(e) omnia saecula fama, si quid habent veri /vatum praesagia, vivam.