Гуру Песен Популярное
А Б В Г Д Е Ж З И К Л М Н О П Р С Т У Ф Х Ц Ч Ш Э Ю Я
# A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z

Performers - Invitatorium: Deum Verum | Текст песни

Deum verum, unum in Trinitáte, et Trinitátem in Unitáte, * Veníte, adorémus.

Veníte, exsultémus Dómino, jubilémus Deo, salutári nostro : præoccupémus fáciem ejus in confessióne, et in psalmis jubilémus ei.
Deum verum, unum in Trinitáte, et Trinitátem in Unitáte, * Veníte, adorémus.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos : quóniam non repéllet Dóminus plebem suam : quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Veníte, adorémus.
uóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus ejus : veníte, adorémus, et procidámus ante Deum : plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus Deus noster ; nos autem pópulus ejus, et oves páscuæ ejus.
Deum verum, unum in Trinitáte, et Trinitátem in Unitáte, * Veníte, adorémus.
Hódie, si vocem ejus audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne, secúndum diem tentatiónis in desérto : ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi : Semper hi errant corde ; ipsi vero non cognovérunt vias meas : quibus jurávi in ira mea : Si introíbunt in réquiem meam.
Deum verum, unum in Trinitáte, et Trinitátem in Unitáte, * Veníte, adorémus.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen.


Статистика страницы на pesni.guru ▼
Просмотров сегодня: 1
Видео
    Нет видео
    -