Angelus ad Virginem Sub intrans in conclave, Virginis formidinem Demulcens, inquit: Ave! Ave regina virginum; Caeli terraeque Dominum Concipies Et paries intacta Salutem hominum; Tu porta caeli facta, Medela criminum.
Quomodo conciperem Quae virum non cognovi? Qualiter infringerem Quod firma mente vovi? Spiritus Sancti gratia Perficiet haec omnia; Ne timeas, Sed gaudeas, secura Quod castimonia Manebit in te pura Dei potentia.
Ad haec virgo nobilis Respondens inquit ei: Ancilla sum humilis Omnipotentis Dei. Tibi caelesti nuntio, Tanti secreti conscio, Consentiens, Et cupiens videre Factum quod audio; Parata sum parere, Dei consilio.
Angelus disparuit et statim puellaris uterus intumuit vi partus salutaris. Qui circumdatus utero novem mensium numero hinc exiit et iniit conflictum affigens humero crucem qua dedit ictum hosti mortifero.
Eia mater Domini, Quae pacem redidisti Angelis et homini, Cum Christum genuisti: Tuum exora filium ut se nobis propitium Exhibeat, Et deleat peccata: Praestans auxilium Vita frui beata Post hoc exsilium