Omnis mundi creatura quasi liber et pictura nobis est, et speculum. Nostrae vitae, nostrae mortis, nostri status, nostrae sortis fidele signaculum. Nostrum statum pingit rosa, nostri status decens glosa, nostrae vitae lectio. Quae dum primo mane floret, defloratus flos effloret vespertino senio. Ergo spirans flos exspirat in pallorem dum delirat, oriendo moriens. Simul vetus et novella, simul senex et puella rosa marcet oriens. Sic aetatis ver humanae iuventutis primo mane reflorescit paululum. Mane tamen hoc excludit vitae vesper, dum concludit vitale crepusculum. Cuius decor dum perorat eius decus mox deflorat aetas in qua defluit. Fit flos fenum, gemma lutum, homo cinis, dum tributum homo morti tribuit. Cuius vita cuius esse, poena, labor et necesse vitam morte claudere. Sic mors vitam, risum luctus, umbra diem, portum fluctus, mane claudit vespere. In nos primum dat insultum poena mortis gerens vultum, labor mortis histrio. Nos proponit in laborem, nos assumit in dolorem; mortis est conclusio. Ergo clausum sub hac lege, statum tuum, homo, lege, tuum esse respice. Quid fuisti nasciturus; quid sis praesens, quid futurus, diligenter inspice. Luge poenam, culpam plange, motus fraena, fastum frange, pone supercilia. Mentis rector et auriga mentem rege, fluctus riga, ne fluant in devia.