Robert Macdonald, bass (Jesus), Mark Anderson, tenor (Pilate) - (V+I) Arvo Pärt - Passio - I. Jesus is Betrayed and Arrested in Gethsemane (exordium; John 18:1-12) | Текст песни
(V+I) Arvo Pärt - Passio - I. Jesus is Betrayed and Arrested in Gethsemane (exordium; John 18:1-12)
1 Haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans Torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli eius. 2 Sciebat autem et Iudas, qui tradebat eum ipsum, locum: quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis. 3 Iudas ergo cum accepisset cohortem, et a Pontificibus, et Pharisaeis ministros, venit illuc cum lanternis, et facibus, et armis. 4 Iesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum processit, et dicit eis "Quem quaeritis?" 5 Responderunt ei: "Iesum Nazarenum". Dicit eis Iesus: "Ego sum". Stabat autem et Iudas, qui tradebat eum, cum ipsis. 6 Ut ergo dixit eis: "Ego sum": abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. 7 Iterum ergo eos interrogavit: "Quem quaeritis?" Illi autem dixerunt: "Iesum Nazarenum". 8 Respondit Iesus: "Dixi vobis, quia Ego sum: Si ergo me quaeritis, sinite hos abire". 9 Ut impleretur sermo, quem dixit: "Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex ipsis quemquam". 10 Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum: et percussit pontificis servum: et abscidit eius auriculam dextram. Erat autem nomen servo Malchus. 11 Dixit ergo Iesus Petro: "Mitte gladium in vaginam. Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum?". 12 Cohors ergo, et tribunus, et ministri Iudaeorum conprehenderunt Iesum, et ligaverunt eum.