Гуру Песен Популярное
А Б В Г Д Е Ж З И К Л М Н О П Р С Т У Ф Х Ц Ч Ш Э Ю Я
# A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z

Robert Macdonald, bass (Jesus), Mark Anderson, tenor (Pilate) - (V+I) Arvo Pärt - Passio - II. Jesus is Interrogated by the High Priest and Denied by Peter (John 18:13-27) | Текст песни

13 Et adduxerunt eum ad Annam primum erat enim socer Caiaphae qui erat pontifex anni illius.
14 Erat autem Caiaphas qui consilium dederat Iudaeis quia expedit unum hominem mori pro populo.
15 Sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis.
16 Petrus autem stabat ad ostium foris exivit ergo discipulus alius qui erat notus pontifici et dixit ostiariae et introduxit Petrum.
17 Dicit ergo Petro ancilla ostiaria numquid et tu ex discipulis es hominis istius dicit ille non sum.
18 Stabant autem servi et ministri ad prunas quia frigus erat et calefiebant erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se.
19 Pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina eius.
20 Respondit ei Iesus ego palam locutus sum mundo ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes Iudaei conveniunt et in occulto locutus sum nihil.
21 Quid me interrogas interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis ecce hii sciunt quae dixerim ego.
22 Haec autem cum dixisset unus adsistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens sic respondes pontifici.
23 Respondit ei Iesus si male locutus sum testimonium perhibe de malo si autem bene quid me caedis.
24 Et misit eum Annas ligatum ad Caiaphan pontificem.
25 Erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se dixerunt ergo ei numquid et tu ex discipulis eius es negavit ille et dixit non sum.
26 Dicit unus ex servis pontificis cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam nonne ego te vidi in horto cum illo.
27 Iterum ergo negavit Petrus et statim gallus cantavit.

Другие названия этого текста
  • Robert Macdonald, bass (Jesus), Mark Anderson, tenor (Pilate) - (V+I) Arvo Pärt - Passio - II. Jesus is Interrogated by the High Priest and Denied by Peter (John 18:13-27) (0)
  • Arvo Pärt - Passio - II. Jesus is Interrogated by the High Priest and Denied by Peter (0)
Статистика страницы на pesni.guru ▼
Просмотров сегодня: 1
Видео
Нет видео
-