Robert Macdonald, bass (Jesus), Mark Anderson, tenor (Pilate) - (V+I) Arvo Pärt - Passio - IV. Jesus is Crucified at Golgotha (John 19:16-30; conclusio) | Текст песни
(V+I) Arvo Pärt - Passio - IV. Jesus is Crucified at Golgotha (John 19:16-30; conclusio)
16 Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur susceperunt autem Iesum et eduxerunt. 17 Et baiulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariae locum hebraice Golgotha. 18 Ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc medium autem Iesum. 19 Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem erat autem scriptum Iesus Nazarenus rex Iudaeorum. 20 Hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Iesus et erat scriptum hebraice graece et latine. 21 Dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum noli scribere rex Iudaeorum sed quia ipse dixit rex sum Iudaeorum. 22 Respondit Pilatus quod scripsi scripsi. 23 Milites ergo cum crucifixissent eum acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes unicuique militi partem et tunicam erat autem tunica inconsutilis desuper contexta per totum. 24 Dixerunt ergo ad invicem non scindamus eam sed sortiamur de illa cuius sit ut scriptura impleatur dicens partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem et milites quidem haec fecerunt. 25 Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleopae et Maria Magdalene. 26 Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat dicit matri suae mulier ecce filius tuus. 27 Deinde dicit discipulo ecce mater tua et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. 28 Postea sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt ut consummaretur scriptura dicit sitio. 29 Vas ergo positum erat aceto plenum illi autem spongiam plenam aceto hysopo circumponentes obtulerunt ori eius. 30 Cum ergo accepisset Iesus acetum dixit consummatum est et inclinato capite tradidit spiritum.
Robert Macdonald, bass (Jesus), Mark Anderson, tenor (Pilate) - (V+I) Arvo Pärt - Passio - IV. Jesus is Crucified at Golgotha (John 19:16-30; conclusio) (0)
Arvo Pärt - Passio - IV. Jesus is Crucified at Golgotha (0)