Tempus adest floridum, surgent namque flores Vernales in omnibus, imitantur mores Hoc quod frigus laeserat, reparant calores Cernimus hoc fieri, per multos labores.
Sunt prata plena floribus, iucunda aspectu Ubi iuvat cernere, herbas cum delectu Gramina et plantae hyeme quiescunt Vernali in tempore virent et accrescunt.
Haec vobis pulchre monstrant Deum creatorem Quem quoque nos credimus omnium factorem O tempus ergo hilare, quo laetari libet Renovato nam mundo, nos novari decet.
Terra ornatur floribus et multo decore Nos honestis moribus et vero amore Gaudeamus igitur tempore iucundo Laudemusque Dominum pectoris ex fundo.