Гуру Песен | Популярное
А Б В Г Д Е Ж З И К Л М Н О П Р С Т У Ф Х Ц Ч Ш Э Ю Я
# A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z

Schola gregoriana - Rorate Caeli Desuper | Текст песни

Rorate caeli desuper
et nubes pluant justum (2).

Ne irascaris, Domine, ne ultra memineris iniquitatis;
Ecce civitas Sancti facta est deserta
Sion deserta facta est, Jerusalem desolata est,
Domus sanctificationis tuae et gloriae tuae,
Ubi laudaverunt te patres nostri.

Peccavimus, et facti sumus tamquam immundus nos
Et cecidimus, quasi folium universi
Et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos
Abscondisti faciem tuam a nobis
Et allisisti nos in manu iniquitatis nostrae.

Vide Domine afflictionem populi tui
Et mitte quem missurus es
Emitte Agnum dominatorem terrae
De petra deserti ad montem filiae Sion
Ut auferat ipse jugum captivitatis nostrae.

Consolamini, consolamini, popule meus
Cito veniet salus tua: Quare moerore consumeris
Quia innovavit te dolor? Salvabo te,noli timere
Ego enim sum Dominus Deus tuus,
Sanctus Israel, redemptor tuus.

Еще Schola gregoriana

Популярное сейчас



Видео