Гуру Песен Популярное
А Б В Г Д Е Ж З И К Л М Н О П Р С Т У Ф Х Ц Ч Ш Э Ю Я
# A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z

Schola Hungarica - Circumdederunt me - Funeral Invitatory | Текст песни

Pesni.guru - сайт для Гуру

Ch. Circumdederunt me gemitus mortis
Dolores inferni circumdederunt me.
Circumdederunt me gemitus mortis
Dolores inferni circumdederunt me.

1. Venite, exsultemus Domino,
jubilemus Deo, salutari nostro,
praeoccupemus faciem ejus
in confessione,
et in psalmis jubilemus ei.

Ch. Circumdederunt me gemitus mortis
dolores inferni circumdederunt me.

2. Quoniam Deus magnus Dominus,
et Rex magnus suprt omnes Deos,
quoniam non repellit Dominus plebem suam,
quaia in manu ejus sunt omnes fines terrae,
et altitudines montium ipse conspicit.

Ch. Dolores inferni circumdederunt me.

3. Quoniap ipsius est mare, et ipse fecit illud
et aridam fundaverunt manus ejus:
venite, adoremus et procidamus ante Deum,
ploremus coram Domino, qui fecit nos
quia ipse est Dominus Deus noster,
nos autem populus ejus,
et oves pascuae ejus.

Ch. Circumdederunt me gemitus mortis
Dolores inferni circumdederunt me.

4. Hodie si vocem ejus audieritis,
nolite obdurare corde vestra,
sicut in exacerbatione secundum
diem tentarionis
in deserto
ubi tentaverunt me patres vestri,
probaverunt et viderunt opera mea.

Ch. Dolores inferni circumdederumt me.

5. Quadraginta annis proximus fui
generationi huic, et dixi:
semper hi errant corde
ipsi vero non cognoverunt vias meas,
quibus juravi in ira mea:
si introibunt in requiem meam.

Ch. Circumdederunt me gemitus mortis
Dolores inferni circumdederunt me.

6. Requiem aeternam dona eis, Domine,
et lux perpetua luceat eis.

Ch. Dolores inferni circumdederunt me.
Circumdederunt me gemitus mortis
Dolores inferni circumdederunt me.


Статистика страницы на pesni.guru ▼
Просмотров сегодня: 1
Видео
    Нет видео
    -