Gaude gloriosa dei mater virgo Maria vere honorificanda, quae a domino in gloria super caelos exaltata adepta es thronum. Gaude virgo Maria, cui angelicae turmae dulces in caelis resonant laudes: iam enim laetaris visione regis cui omnia serviunt. Gaude concivis in caelis sanctorum, quae Christum in utero illaesa portasti: igitur dei mater digne appellaris. Gaude flos florum, speciosissima, virga iuris, forma morum, fessi cura pes labentis, mundi lux, et peccatorum refugium. Gaude virgo Maria, quam dignam laude celebrat ecclesia, quae Christi doctrinis illustrata, te matrem glorificat. Gaude virgo Maria, quae corpore et anima ad summum provecta es palacium: et, ut auxiliatrix et interventrix pro nobis miserrimis peccatoribus, supplicamus. Gaude Maria, intercessorum adiutrix et damnandorum salvatrix celebranda. Gaude sancta virgo Maria cuius prole omnes salvamur a perpetuis inferorum suppliciis et a potestate diabolica liberati. Gaude virgo Maria, Christi benedicta mater, vena misericordiae et gratiae: cui supplicamus ut nobis pie clamantibus attendas, itaque tuo in nomine mereamur adesse caelorum regnum. Amen.