Гуру Песен Популярное
А Б В Г Д Е Ж З И К Л М Н О П Р С Т У Ф Х Ц Ч Ш Э Ю Я
# A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z

Thomas Tallis - Clarifica me pater I | Текст песни

Magnificat: anima mea Dominum.
Et exsultavit spiritus meus: in Deo salutari meo
Quia respexit humilitatem ancillae suae: ecce
enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
Quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum
nomen ejus.
Et misericordia ejus a progenie in progenies:
timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente
cordis sui.
Deposuit potentes de sede: et exaltavit humiles.
Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes.
Suscepit Israel puerum suum: recordatus
misericordiae suae.
Sicut locutus est ad patres nostros: Abraham et
semini ejus in saecula.
Gloria Patri et Filio: et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper: et in
secula seculorum. Amen.
Clarifica me pater apud temetipsum claritate quam habui
priusquam mundus fieret. Alleluja.

Thomas Tallis еще тексты


Статистика страницы на pesni.guru ▼
Просмотров сегодня: 1
Видео
Нет видео
-