Гуру Песен Популярное
А Б В Г Д Е Ж З И К Л М Н О П Р С Т У Ф Х Ц Ч Ш Э Ю Я
# A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z

Thomas Tallis - Ex more docti mistico | Текст песни

Ex more docti mistico
servemus hoc jejunium
deno dierum circulo
ducto quater notissimo
Lex et prophetae primitus
hoc praetulerunt postmodem
Christus sacravit omnium
Rex atque factor temporum.
Utamor ergo parcius
verbis cibis et potibus
Somno iocis et articus
perstemus in custodia.
Vitemus autem pessima
quae subruunt mentes vagas
Nullumque demus callidi
Hostis locum tyrannidi.
Dicamus omnes cernui
Clamemus atque singuli
ploremus ante iudicem
flectamus iram vindicem.
Nostris malis offendimus
tuam Deus clementiam
effunde nobis desuper
remissor indulgentiam.
Memento quod sumus tui
licet caduci plasmatis
ne des honorem nominis
tui precamur alteri.
Laxa malum quod fecimus
auge bonum quod poscimus
placere quod tandem tibi
possimus hic et perpetim.
Praesta beata trinitas
concede simplex unitas
ut fructuosa sint tuis
ieiuniorum munera. Amen.

Thomas Tallis еще тексты


Видео
Нет видео
-
Оценка текста
Статистика страницы на pesni.guru ▼
Просмотров сегодня: 1