Гуру Песен Популярное
А Б В Г Д Е Ж З И К Л М Н О П Р С Т У Ф Х Ц Ч Ш Э Ю Я
# A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z

Thomas Tallis - Mass Puer natus est nobis. 4. Sequence: Celeste organum | Текст песни

Celeste organum hodie sonuit terra
Ad partum virginis superum cecinit caterva.
Quid facis humana turba, cur non gaudes cum supera?
Vigilat pastorum cura vox auditur angelica,
Cantabant inclita carmina plena pace et gloria.
Ad Christum referunt propria nobis canunt ex gratia.
Nec cunctorum sunt hec dona sed mens quorum erit bona.
Nec sunt absolute data sed decenter sunt prolata.
Affectus deserat vitia et sic nobis pax est illa quia bonis est
promissa.
Iunguntur superis terrea ob hoc quidem laus est iuncta sed
decenter fit divisa.
Gaude homo cum perpendis talia.
Gaude caro facta verbi socia.
Gaude caro facta verbi socia.
Gaude caro facta verbi socia.
Nuntiant eius ortum sidera lucis per indicia.
Ineunt duces gregum lumina bethleem usque previa.
Invenitur rex celorum inter animalia.
Arcto iacet in presepe rex qui cingit omnia.
Stella maris quem tu paris colit hunc ecclesia.
Ipsi nostra per te pia placeant servitia.
Resonent cuncta redempta.

Статистика страницы на pesni.guru ▼
Просмотров сегодня: 1
Видео
Нет видео
-