Nunc dimittis servum tuum Domine: secundum verbum tuum in pace. Quia viderunt oculi mei, salutare tuum. Quod parasti: ante faciem omnium populorum. Lumen ad revelationem gentium: et gloriam plebis tuae Israel. Gloria Patri et Filio: et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper: et in secula seculorum. Amen.