Quod chorus vatum venerandus olim spiritu sancto cecinit repletus in dei factum genitrice constat esse Maria. Haec deum celi dominumque terrae virgo concepit peperitque virgo atque post partum meruit manere inviolata. Quem senex justus Symeon in ulnis in domo sumpsit domini gavisus ob quod optatum proprio videret lumine Christum. Tu libens votis petimus precantes regis aeterni genetrix faveto clara quae celsi retinens olympi regni petisti. Sit deo nostro decus et potestas sit salus perpes sit honor perennis qui poli summa celi residens in arce trinus et unus. Amen.