Гуру Песен Популярное
А Б В Г Д Е Ж З И К Л М Н О П Р С Т У Ф Х Ц Ч Ш Э Ю Я
# A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z

Tyrtarion - Tristia (ex Ovidii Tristibus I3 versus 1-24) | Текст песни

Cum subit illius tristissima noctis imago,
quae mihi supremum tempus in urbe fuit;
cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui,
labitur ex oculis nunc quoque gutta meis.
Iam prope lux aderat, qua me discedere Caesar
finibus extremae iusserat Ausoniae.
Nec spatium nec mens fuerat satis apta paranti:
torpuerant longa pectora nostra mora.
Non mihi servorum, comitis non cura legendi,
non aptae profugo vestis opisve fuit.
Non aliter stupui, quam qui Iovis ignibus ictus
vivit et est vitae nescius ipse suae.
Ut tamen hanc animo nubem dolor ipse removit,
et tandem sensus convaluere mei,
alloquor extremum maestos abiturus amicos,
qui modo de multis unus et alter erat.
Uxor amans flentem flens acrius ipsa tenebat,
imbre per indignas usque cadente genas.
Nata procul Libycis aberat diversa sub oris,
nec poterat fati certior esse mei.
Quocumque aspiceres, luctus gemitusque sonabant,
formaque non taciti funeris intus erat.
Femina virque, meo pueri quoque funeri maerent,
inque domo lacrimas angulus omnis habet.


Tyrtarion еще тексты


Видео
Нет видео
-
Оценка текста
Статистика страницы на pesni.guru ▼
Просмотров сегодня: 2